UNREGELMÄßIGE VERBEN
1. Arbeit
| Schulbuch: | Roma BI |
| Lektion: | unbekannt |
| Klasse: | 9 |
| Voraussetzungen: | unregelmäßige Verben der konsonantischen Konjugation, Adjektive der i-Deklination, Nebensätze [Hypotaxe] |
I. De templo Iovis Statoris
Media in urbe Roma stabat templum celebre Iovis Statoris, cuius de origine poetae nobis haec tradunt:
Romulus, cum urbem Romam condidisset, adulescentes Romanos impulit, ut filias Sabinorum raptarent. Sabini, cum
frustra petivissent, ut filiae redderentur, statim ad urbem cucurreruntbellumque cum Romanis gesserunt.
Romani, quamquam magna cum virtute hostibus restiterant, tamen usque ad portam urbis repulsi sunt. Cum Romulus
accurreret, multi nova spe impulsi regem circumsteterunt. Is autem manus ad caelum tendens Iovem imploravit,
ut fugam turpem sisteret. Cum deus eos statim adiuvisset, Romulus in eo loco, ubi hostes constiterant et fugae
se mandaverant, templum condidit.
II. Bestimme und übersetze:
1. cane [2]
2. caedi [2]
3. steti
Hilfen
2. Arbeit
| Schulbuch: | Roma C III |
| Lektion: | unbekannt |
| Klasse: | unbekannt |
| Voraussetzungen: | unregelmäßige Verben der konsonantischen Konjugation, Adjektive der i-Deklination, Nebensätze [Hypotaxe], Komparation, Adverbien |
I. De Cornelia matre Gracchorum
1. Romanas quoque mulieres bene de salute communi meritas esse constat.
2. Exemplum magnificum Romanae mirabilis afferam:
3. Duobus saeculis post Alexandrum mortuum in urbe Roma vixit Cornelia,
qua nulla femina huius aetstis prudentior atque probior fuit.
4. Cum eius maritus exspectatione celerius vita excessisset,
uxor tristis cum duodecim liberis relicta est.
5. Evenit Corneliam novem liberos morte amisisse; tamen his rebus adversis
fracta non est, sed plus aequo officium praestitit.
6. Summa cum diligentia eruditioni filiorum, Tiberii et Gaii, se dedit, ut viri
integri fierent.
7. Sic adepta est, ut ii, etsi ab aequalibus dissenserunt, metu liberi opinionem
constanter profiterentur.
Hilfen
3. Arbeit
| Schulbuch: | Roma A |
| Lektionen: | 23-32 |
| Klasse: | 8 |
| Voraussetzungen: | Grundwortschatz, Deponentien, Semideponentien, relativischer Satzanschluss, A.c.I., interesse + Genetiv, unregelmäßige Verben |
Straßenkämpfe in Rom und der Prozess des Milo
Cum Clodius, quem scelestum fuisse cognovimus, Romam reverteretur, Miloni, quem valde oderat, obviam iit. Nisi servi utriusque statim
inter se certavissent, Clodius interfectus non esset. Sed Milo, patronus servorum, huius caedis accusatus est. Amicorum Clodii enim maxime
intererat factioni Milonis nocere. Scriptores narrant primo neminem repertum esse, qui eum defenderet. Postremo Cicero solus, qui semper
amicorum suorum meminisse consuevit, Milonem defendere ausus est. Quamquam Cicero iustitia confisus amicum optime defenderat, Milo
tamen ab iudicibus in exilium missus est.
Hilfen
4. Arbeit
| Schulbuch: | Roma B 1 |
| Lektionen: | 30-36 |
| Klasse: | unbekannt |
| Voraussetzungen: | Formen von "ire", Plusquamperfekt, Futur II, konsonantische Deklination, Genetivus pertinentiae [Genetiv + est + Infinitiv] |
Feldarbeit oder Pferderennen ?
Titus: I, Aule ! Pater te vocat, ut in horto labores. Cur domum ire cessas ? Nonne verbera times ? I domum !
Aulus: Et tu ? Quo is ? Quo it Claudia ?
Titus: Contine te, frater optime ! Dico tibi, quo eamus: imus in Campum Martium, ut ludos equitum spectemus. Multi eo eunt.
Aulus: Vos itis, ut ludos spectetis, ego domum ire debeo, ut laborem. Ista, ut est mea opinio, iniuria est. Neque enim ius est, ut ego labores sustineam, alii autem gaudiis se dent.
Titus: Et optimo iure ibis. Nam heri tu in Campum isti, nos autem ad laborem in hortum imus. Hodie quoque eo iremus, si pater nos vocavisset. Est enim liberorum patris imperio parere.
Aulus: Magna est patris potestas. Eo igitur in hortum, etiam si patris verba mihi non placent. Vos autem beatos voco, quia vobis licet in Campum Martium ire.
Titus: Eamus, Claudia ! Cum redierimus, tibi narrabimus, quid spectaverimus. Tu autem i ad laborem ! Vale !
5. Arbeit
| Schulbuch: | Ianua Nova, 2. Neuauflage Band 2 [gelb] |
| Lektionen: | 1-2 |
| Klasse: | 9 |
| Voraussetzungen: | "cum"-Sätze im Konjunktiv, Formen von "ferre" und "ire", relativischer Satzanschluss, |
Caesar nimmt sich Alexander den Großen zum Vorbild
Caesar, cum quaestor in Hispania esset, aliquando Gadibus apud Herculis templum statuam Alexandri Magni animadvertit.
Quam cum vidisset, tanto dolore affectus est, ut lacrimas retinere non posset. Cum amici eum orarent, ne se dolori tantopere
traderet, Caesar: "Alexander, cum mea aetate esset, regnum Persarum iam expugnaverat. Ego, cum iam triginta annos natus sim,
adhuc nihil memorabile feci." Paulo post provinciam reliquit, ut in urbe Roma gloriam sibi pararet.
Hilfen
6. Arbeit
| Schulbuch: | Roma A |
| Lektion: | 32 |
| Klasse: | 6 |
| Voraussetzungen: | A.c.I., Participium Coniunctum [PC], Partizip Perfekt Passiv [PPP], unregelmäßige Verben |
Der Krieg um Troja: das hölzerne Pferd
Decimo anno belli Ulixes, ut erat callidus, dolum invenit, ut Graeci Troiam tandem expugnarent: viros fortes in equo ligneo occultavit.
In corpore eius scriptum erat: DANAI MINERVAE DONO DANT. Cum Troiani diu de hoc dono dissererent, Sinon, vir Graecus, captatus est.
Is haec simulavit: "Ego Graecos malos deserui, hi autem in patriam redierunt. Equum deae urbis vestrae donant."
Tum Priamus, rex Troianorum, iussit equum ante templum Minervae poni.
Sed nocte milites ex equo a Sinone aperto exierunt et socios in urbem arcessiverunt. Sic Troia dolo expugnata est.
Hilfen
7. Arbeit
| Schulbuch: | Ianua Nova |
| Lektionen: | 33-35 |
| Klasse: | 8 |
| Voraussetzungen: | Formen von "ferre", Komposita von "ferre", Plusquamperfekt, Relativsatz mit Nebensinn |
Übersetze:
Aliquando agricola oppidum vicinum visitavit, ut in foro frumentum hominibus offerret. Itaque asello suo saccos imposuerat,
qui eos in urbem ferret. Asellus autem grave onus non libenter ferebat. Equus enim agricolae superbior erat quam ut saccos ferret, et aselus: "Tu", inquit, "nihil fers.
Ego autem onus non iam ferre possum. Magnam gratiam tibi referam, si dimidium oneris feres."
Cum agricola nonnullos saccos in equum transtulisset, equus magnis doloribus affectus migrare destitit. Deinde asellus,
cum omnes saccos iterum ferre deberet, in terram cecidit et mortuus erat. Tum omnes sacci quo allati sunt. Equus: "Utinam", inquit, "dimidium oneris tulissem! Nunc cuncta ferre debeo.
Quam stultus fui!"
Proximo autem die novus dolor equo illatus est: pellem enim aselli mortui auferre debuit.
Hilfen