SALLUST, CONIURATIO CATILINAE
1. Arbeit
| Klasse: | Latinumsklausur |
| Voraussetzungen: | Inhalt: Lektüre der coniuratio, insbesondere des Proömiums [Kapitel 1-4] Grammatik: solide Kenntnisse in Grammatik und Wortschatz; archaisierende Wortformen bei Sallust |
Proömium des Bellum Iugurthinum [Text leicht verändert]
Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis est. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est.
Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget. Nam uti genus hominum conpositum
ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur.
Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis brevi dilabuntur, at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt.
Verum magistratus et imperia minume mihi hac temestate cupiunda videntur. In primis magno usui est memoria rerum gestarum.
2. Arbeit
| Klasse: | 10 |
| Voraussetzungen: | Inhalt: Kenntnis der Vorgeschichte der Konsulatskandidatur Catilinas Grammatik: anspruchsvolle Satzgefüge, Partizipialkonstruktionen, Gerundium; Archaismen |
Alles für und alles gegen den Putsch: Die Vorgehensweise der beiden Gegner Catilina und Cicero
His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus esset, facile se ex voluntate Antonio
usurum [esse], neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni.
Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat,
ut Q. Curius consilia Catilinae sibi proderet. Circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae,
quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri.
Hilfen
weitere Informationen über Sallust