SALLUST, EPISTVLAE AD CAESAREM

1. Arbeit

Klasse: unbekannt
Voraussetzungen: Inhalt:
Sallustlektüre, insbesondere des zweiten Briefes an Caesar

Grammatik:
PC, Ablativus Absolutus, konjunktionale Nebensätze


Mahnung an Caesar

Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artes, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et belli praemia. Pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed ut libertatem eversam restituas. qua re impetrata profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. Si vero urbem restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit?


 weitere Informationen über Sallust