PLINIUS, EPISTULAE
1. Arbeit
| Klasse: | 11 |
| Voraussetzungen: | Inhalt: Beginn der Pliniuslektüre, jedoch nach Behandlung des Vesuvausbruchs Grammatik: Gerundivum, Komparation, konjunktionale Nebensätze, Grundwortschatz |
Nachruhm des Onkels, dessen Tod der Historiker Tacitus in seinem Werk beschreiben will
Gaius Plinius Tacito suo salutem dicit
Petis, ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago;
nam video morti eius, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum
clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et
mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero, quibus utrumque.
Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit.
Hilfen
2. Arbeit
| Klasse: | 11 |
| Voraussetzungen: | Inhalt: Beginn der Pliniuslektüre, Verhalten der Menschen gegenüber der drohenden Gefahr Grammatik: PPP [Partizip Perfelt Passiv], Komparation, Nebensätze, indirekte Fragesätze, Grundwortschatz |
Der Vesuvausbruch
E Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae relucebant, quarum fulgor et claritas tenebris noctis augebantur.
Avunculus meus ignes ab agricolis timore relictos et villas desertas ardere dictitabat, ut formidinem ceterorum leniret.
Tum se quieti dedit et quievit verissimo somno. Excitatus una cum ceteris, qui pervigilaverant, consultabat, num intra tecta subsisterent an in aperto vagarentur.
Nam crebris tremoribus tecta nutabant. Et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.
Hilfen