PARTICIPIUM CONIUNCTUM [PC]
1. Arbeit
| Schulbuch: | Felix |
| Lektionen: | 26-29 |
| Klasse: | unbekannt |
| Voraussetzungen: | Passiv im Präsens und Perfektstamm, PPP [Partizip Perfekt Passiv], PPA [Partizip Präsens Aktiv], Participium Coniunctum [PC] |
Dädalus und Ikarus
Creta insula aliquando a Minotaurus vexata est. Itaque rex insulae Daedalum labyrinthum aedificare iussit. Postquam labor perfectus est, Minotaurus in eo labyrintho clausus est.
Daedalus autem a militibus regis captus est. Daedalus patriam desiderans Icaro filio dixit: "Quod terra marique domum venire impedimur, per aerem a tyranno non occupatum volabimus".
Icarus, quamquam a patre monitus erat, soli nimis appropinquavit. Alae sole solutae eum non iam portaverunt.
Itaquqe in mare decidit. Corpus eius a patre postea inventum esse scimus.
Hilfe
2. Arbeit
| Schulbuch: | unbekannt |
| Lektionen: | unbekannt |
| Klasse: | 8 |
| Voraussetzungen: | PPP [Partizip Perfekt Passiv], PPA [Partizip Präsens Aktiv], Participium Coniunctum [PC], relativischer Satzanschluss |
Der Ausbruch des Vesuv
Olim nonnulla oppida sub monte sita eruptione Vesuvii deleta sunt. Homines ibi habitantes omina calamitatis non cognoverant.
Itaque multis eorum nihil timentibus sors terribilis fuit. Alii aedificiis nutantibus valde sollictati salutem in viis petiverunt.
Quos ita primo servatos deinde sulpur interfecit. Alii in domibus manentes lapidibus occisi sunt. Pauci periculum sentientes de vita
non decesserunt. Quibus autem omnia rapta sunt, quia in aedificia deleta vel lapidibus tecta intrare non iam debebant.
Hilfen
3. Arbeit
| Schulbuch: | Lumina |
| Lektionen: | 16, 17 |
| Klasse: | unbekannt |
| Voraussetzungen: | PPP [Partizip Perfekt Passiv] als Participium Coniunctum, A.c.I., is, ea, id |
I. Unterstreiche jedes prädikative Partizip des Textes auf dem Arbeitsblatt und übersetze mindestens eins mit einer Unterordnung [U], eins mit einer Beiordnung [B] und eins mit einem substantivischen Ausdruck [S]:
Olim civitas Romana magno in periculo erat. Nam patriciis cunctae divitiae erant, plebi aere alieno vexatae spes nulla erat.
Itaque plebs Romam relinquere constituit. Patricii ea re territi consuluerunt. "Magno in periculo sumus, nam urbem sine
militibus plebeiis defendi non posse scimus". Itaque nonnulli senatores in castra plebeiorum missi sunt. Unus ex iis,
Menenius Agrippa, ad plebem admissus eam fere fabulam narravit: "Aliquando membra corporis laborare et ventri cibum
apportare desierunt.
Die Gliedmaßen des Körpers sagten zueinander: ,Der Bauch kann gut leben, weil wir für ihn arbeiten,
er selbst aber arbeitet überhaupt nicht. Wenn wir aufhören seine Diener zu sein, wird auch er gezwungen zu arbeiten.'
So machten es die Gliedmaßen, aber bald spürten sie, wie die Kräfte des ganzen Körpers schwanden."
Ea oratione commota plebs Romana in urbem rediit.
Hilfen
4. Arbeit
| Schulbuch: | Felix, B2 |
| Lektionen: | 42-46 |
| Klasse: | unbekannt |
| Voraussetzungen: | PPP [Partizip Perfekt Passiv], PFA [Partizip Futur Aktiv], Participium Coniunctum [PC], relativischer Satzanschluss, Superlativ, Ablativus pretii. |
Wettkampf auf Leben und Tod
Hippodameia, Oenomai regis filia, ceteris virginibus forma multo praestabat. Sed olim oraculum indixerat eius maritum Oenomao patri necem paraturum esse. Itaque rex metu commotus haec declaravisse dicitur: "Filiam meam ei dabo, qui me equis vicerit. Adversarios autem victos necabo !"
Tamen fortissimi viri ex cunctis urbibus Graeciae, velut Athenis aut Corintho, Olympiam venerunt regem certamine superaturi. Quamquam corpora multos annos exercuerant equosque celerrimos magno emerant, regem celeritate non aequabant.
Iam magna multitudo adulescentium a rege interfecta erat. Denique regem Pelops lacessivit. Qui non egregia virtute, sed dolo turpi victoriam reportavisse videtur.
5. Arbeit
| Schulbuch: | Cursus Continuus |
| Lektion: | 29-31 |
| Klasse: | 9 |
| Voraussetzungen: | PPA [Partizip Präsens Aktiv], PPP [Partizip Perfekt Passiv], PFA [Partizip Futur Aktiv], Participium Coniunctum [PC], nominaler Ablativus Absolutus |
Ein Trickdieb. Marcus erzählt von einem Vorfall im Bad:
Ante paucos dies cum nonnullis amicis thermas petivi corpus curaturus. Modo in aquam praecipitaveramus, cum vocem hominis
clamantis audivimus: "Ubi sunt vestementia mea ?" Homine clamante memineram me in thermas iturum ab amico monitum
esse, ut mea vestimenta custodirem. Ceteris ridentibus ei homini misero tunicam meam dedi, ut se tegeret.
Paulo post vidi eum hominem vinctum trahi, nam et alios simulata calamitate deceperat.
Quibus rebus cognitis eos, qui illum hominem trahebant, rogavi, ut mihi tunica mea redderetur.
Rogati paruerunt et ille nudus trahebatur.
Hilfen
6. Arbeit
| Schulbuch: | Ianua Nova II |
| Lektion: | 9 |
| Klasse: | 10 |
| Voraussetzungen: | PC, konjunktionale Nebensätze |
De somnio vero
Puer quidam, cum dormiret, in somnio vidit hominem quendam in lecto sedentem atque e vertice amputantem
capillos. Ubi dies venit, pater illum puerum circum verticem tonsum, capillos in letco iacentes repperit.
Hilfen
7. Arbeit
| Schulbuch: | Ianua Nova |
| Lektion: | unbekannt |
| Klasse: | 9 |
| Voraussetzungen: | PC [PPP und PPA], Formen und Komposita von 'ferre' |
Plinius: Der Ausbruch des Vesuvs
Servus Plinio in villa avunculi viventi rem horribilem subito rettulit.
Vir domum reliquens nubem ingentem in caelum tolli vidit.
Plinius specie territus tamen diem egit legens, scribens.
Avunculus pericula non timens in navem se contulit, ut hominibus laborantibus adesset.
Utinam senex fortis domi mansisset!
Certe vitam suam servavisset.
Nocte proxima motus terrae omnibus dormientibus magnum terrorem attulerunt.
Homines timore tectorum corruentium commoti domus celeriter reliquerunt.
Zusatzaufgaben
8. Arbeit
| Schulbuch: | Felix BII |
| Lektionen: | 43-50 |
| Klasse: | 8-10 |
| Voraussetzungen: | PPP [Partizip Perfekt Passiv], PPA [Partizip Präsens Aktiv], PFA [Partizip Futur Aktiv], Participium Coniunctum [PC], Ablativus Absolutus, A.c.I., N.c.I., Beherrschung des lateinischen Grundwortschatzes |
Äsops Fabel gegen den athenischen Tyrannen Pisistratus
Aliquando Athenae florebant aequis legibus, sed mala licentia rem publicam sollicitavit et mores corrupit.
Tum Pisistratus tyrannus imperium occupavisse dicitur ordinem antiquam restituturus.
Athenienses autem flebant tristem servitutem, non quia ille tyrannus crudelis erat, sed quod eius severitatem toleraturi non erant.
Tum Aesopus talem fabulam narravit:
Ranae in paludibus vitam otiosam agentes magno clamore regem ab Iove petiverunt, quia putabant eum solutos mores vi emendaturum esse.
Pater deorum ridens illis dedit parvum tigillum, quod demissum aquis vehementer motis ranas valde terruit.
Ad id illae timore posito accesserunt; tum autem isto rege parvi aestimato alium petiverunt.
Hilfe