DEPONENTIEN

1. Arbeit

Schulbuch: Roma B II
Lektion: unbekannt
Klasse: unbekannt
Voraussetzungen: Deponentien, A.c.I.


Übersetze ins Deutsche:

In hac causa, iudices, arbitror voluntatem eorum notam esse, quibus iniuriae factae sunt. Constat Verrem tota Sicilia potitum esse. Adsunt omnes Siculi et miserantur fortunam suam. Me hortantur, ut omnia moliar eum multare. Auxilium sibi per me a vobis atque populi Romani legibus rogant. Non solum commoveor animo atque facta Verris aspernor, sed etiam confiteor me toto corpore terreri, fateor me insidias eius vereri. Tamen mihi dico: "Miserere eorum hominum miserorum ! Ne cunctatus sis eum accusare !"



2. Arbeit

Schulbuch: Roma C
Lektion: unbekannt
Klasse: unbekannt
Voraussetzungen: Deponentien, konjunktionale Nebensätze, Relativsätze


Alexanders Eroberungsfeldzug

1. Alexander, postquam patri mortuo successit, bellum contra Persas molitus est.
2. Milites eum libenter secuti sunt, ut superiores iniurias ulciscerentur.
3. Rex, qui se alterum (1) Achillem (2) esse arbitrabatur, primum Troiam ad sepulcrum Achillis profectus est.
4. Deinde oppida in litore Asiae (3) sita, quae servitutem gravem patiebantur, liberavit.
5. Tum Alexander apud Aegyptos (4) versatus est et oppidum, quod Alexadria (5) nominabatur, condidit.
6. Quamquam interea Persae magnas copias ad Gaugamelam (6) contraxerant (7), Alexander eos adoriri veritus non est et victoriam adeptus est.
7. Postremo Alexander Persepoli (8) capite potitus aulam (9) regis delere cunctatus non est.
8. Hodie quoque Alexandrum, qui tum deus esse putabatur, admiramur.


Hilfen

  1. alter: ein zweiter
  2. Achilles,-is: Achill
  3. Asia, -ae: Kleinasien
  4. Aegyptus, -i: Ägypter
  5. Alexandria, -ae: Alexandria [Stadt]
  6. Gaugamela, -ae: Gaugamela [Stadt]
  7. contrahere, -o, contraxi, contractum: zusammenziehen
  8. Persepolis, -is: Persepolis [Stadt]
  9. aula, ae, fem.: Königshof, Palast



3. Arbeit

Schulbuch: Roma A
Lektionen: 23-32
Klasse: 8
Voraussetzungen: Deponentien, Semideponentien, relativischer Satzanschluss, A.c.I., interesse + Genetiv, unregelmäßige Verben, Grundwortschatz


Straßenkämpfe in Rom und der Prozess des Milo

Cum Clodius, quem scelestum fuisse cognovimus, Romam reverteretur, Miloni, quem valde oderat, obviam iit. Nisi servi utriusque statim inter se certavissent, Clodius interfectus non esset. Sed Milo, patronus servorum, huius caedis accusatus est. Amicorum Clodii enim maxime intererat factioni Milonis nocere. Scriptores narrant primo neminem repertum esse, qui eum defenderet. Postremo Cicero solus, qui semper amicorum suorum meminisse consuevit, Milonem defendere ausus est. Quamquam Cicero iustitia confisus amicum optime defenderat, Milo tamen ab iudicibus in exilium missus est.


Hilfe